Mittwoch, 6. Juli 2011

Rituale cisterciense - Liber I, Cap. III: De Oratorio Monasterii

[1.] Omnes Ecclesiae Ordinis nostri in honorem B. Mariae dedicatae sunt, et fere in modum crucis constructae : instar Ecclesiae Cisterciensis omnium matris; cujus longutudo in quatuor partes antehac dicvidebatur.
2. Prima eaque suprema, in qua est majus Altare, vocatur Presbyterium et distinguitur a reliquis une vel altero gradu. Majus Altare a muro sejungitur ut circuiri possit, et uno etiam vel duplici gradu a pavimento Presbyterii separatur. habet ad parietatem meridionalem Ministerium (seu Credentiam) in quo parantur vasa inservientia sacrificio. Infra vero gradum Altaris juxta eundem parietem sunt Stalla cum sedibus in quibus stant vel sedent Sacerdos et Ministri ad Tertiam et Missam.
3. In secunda parte Ecclesiae, quae Chorus est, sunt Stalla, sedes, et scamna in modum Pulpiti, in quibus stamus, sedemus vel prosternimur, ritu infra dicendo. Sedes vocantur Misericordiae, maxime ob partem subsellii inversam et recurvam, super quam inclinati residemus ut dicetur postea. Pulpita ipsa vocantur Formae. Stalla autem et sedes infra Formas positae, sunt Chorus Novitiorum.
4. ... [Retrochorus]
5. Navis similiter separatur a retrochoruo, et in ea sunt Stalla et sedes pro Conversis, cum Altaribus pro Missa de Beata et quotidiana Defunctorum.
6. In Oratorio seu Ecclesia nihil tolerari debet quod sanctitatem loci dedeceat : sed tantum quae ad cultum Dei pertinent; et ista sint nitida, munda, pura et integra. Bruta ne in eam intrent omnimodis caveatur.
7. Ornamenta, vasa, linteamina et alia id genus in vestiario (id est Sacristia) arcis distinctis, tutis et convenientibus recondantur, praeparantur, et asserventur. Libri etiam habeantur sufficientes pro numero Monachorum, id est Missale, Epistolare, Textus Evangelii, Regula, Liber usuum, id est Rituale, Psalterium, Hymnarium, Collectaneum, Antiphonarium, Lectionarium, Graduale, Processionale, et Calendarium seu Martyrologium.
8. Nihilominus super Altaria sint Crux, duo candelabra,, tapete cooperiens Altare et similia. Super majus autem, sacrum Christi corpus suspensum sit in vase deaurato; vel certe in armario quod tabernaculum vocant honorifice inclusum.
9. ... [Coemeterium]

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen